Sed nostri milites signo dato cum infestis pilis procucurrissent atqu animum advertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus renovao cursu pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a Cesare, gladios strinxerunt. Música para los estados de ánimo. Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines conservarunt pilisque missis ad gladios reierunt. Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Música para los estados de ánimo. Quorum impetum noster equitatus non tulit sed paulatim loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesar animum advertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium numero, dedit signum. Música para los estados de ánimo. Ille celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt ut eorum nemo consisteret omnesque conversi non solum loco ecederent, sed protinus incitati fuga montis altissimos peterent.

..
..
..
..............
..........